monumenta.ch > Augustinus > sectio 1 > ad Corinthios II, 1 > Genesis, 35 > Zacharias, 12 > 49 > 18
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, XVII <<<     >>> XIX

Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, CAPUT XVIII

1 (Vers. 6.) Et dixit ei: Festina, tres mensuras farinae similae commisce. Quia tres mensurae absolute hic dictae videntur, et est incerta mensura: propterea [Propterea, addidi. Melius legeretur addo quam addidi; cum nihil antea dixerit de tribus satis, pro tribus mensuris. De allegorica porro expositione in mysterio Trinitatis, ita nos docuit ipsemet Hieronymus lib II Comment. in Matth. cap. XIII: Pius quidem sensus: sed numquam parabolae, et dubia aenigmatum intelligentia potest ad auctoritatem dogmatum proficere. MARTIAN. ---Martianaeus maluisset in instanti addo. Facile autem Hieronymus scripserat supra, tres mensuras (sive tria sala) farinae similae, etc., quod saepe facit cum Hebraeum inter et Graecum textum exigua diversitas intercedit. Tria porro sata, sive tres amphorae unum integrum Epha conficiunt. Vide Commentar, in Matthaei cap. XIII.] addidi, quod in Hebraeo tria sata habeat, id est tres amphoras: ut idem mysterium et hic, et in Evangelio, ubi mulier tria sata farinae fermentare dicitur, cognoscamus [Matth. XIII, 33].
2 (Vers. 10.) Dixit autem: Revertens veniam ad te in tempore hoc, et in hora, et habebit filium Sara. Pro hora, vitam legimus in Hebraeo: ut sit ordo vel sensus: Revertar ad te in tempore vitae: quasi dixerit, si vixero, si fuerit vita comitata: haec autem ἀνθρωποπάθως, quomodo et caetera.
3 (Vers. 12.) Risit autem Sara in semetipsa, dicens: Necdum mihi factum est usque nunc, et dominus meus senex est. Aliter multo legitur in Hebraeo: Et risit Sara in semetipsa, dicens: Postquam attrita sum, et facta est mihi voluptas? Simul nota quod ubi nos posuimus, voluptatem [Hebraice est . Symmachus in codice Regio 1888, penes Montfaucon.: μετὰ τὸ παλαιωθῆναί με ἐγένετό μοι ἀκμή. Postquam vetustate consenui, facta est mihi adolescentia.] EDEN scriptum est in Hebraeo. Symmachus hunc locum ita transtulit: Postquam vetustate consenui, facta est mihi adolescentia?
4 (Vers. 32.) Et dixit: Numquid est, Domine, si loquar? Quod Graece scriptum est, μήτι, Κύριε, ἐὰν λαλήσω. Secundo Abraham est locutus ad Dominum: quod non videtur manifeste sonare quid dicat. In Hebraeo igitur planius scribitur: Ne, quaeso, irascaris, Domine, si locutus fuero. Quia enim videbatur interrogans, Dominum arctare responsione, temperat praefatione quod quaerit.
Hieronymus HOME

bsb4610.105

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik